 Stanislaus Tekieli, diurnarius, Moderator A.N.L.
|
AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM Nuntii recentiores
Testamentum canibus relictum Supprema voluntate reliquit suo dilecto cani nomine "Trouble" (Molestia) 12 miliones dolariorum possesstrix fortunae magnae Leona Helmsley, nata ut Leona Mindy Rosenthal, quae mortua est anno 2007 aetate 87 annorum - nuntiant acta diurna "New York Times". Octo miliarda dolariorum reliquit aliis canibus tutandis.
Quae miliardaria una cum marito suo Harry Helmsley possiderant permagna luxuriosa immobilia et deversoria in USA.
- 04/07/2008 18h12
|
Scutum non satis Poloniae tutum Minister primarius Poloniae Donald Tusk reiecit propositum regiminis USA scutum antimissile in Polonia struere, dicens id non satis prodesse securitatis Poloniae.
Negotia de hac re sint - secundum Tusk - porro habenda, licet US-Americani modo dixerint hoc suum propositum finale esse.
USA volunt in Polonia ponere decem antimissilia, quibus destrui breviter possint missilia cuspides nucleares vehentia, quae Civitates Unitas petant. Poloni voluerunt hoc "scuto" protegi etiam ipsorum terram necnon alios Europaeos socios foederis NATO. Verisimiliter in hac re ambo partes consesum non attigerunt.
Non placent consilia Americanorum etiam Russis, qui timent missilia in Polonia positum iri non contra "periculum e Proximo Oriente" oriundum (ut asseverant duces Pentagoniani), sed contra se ipsam.
Similiter cum antimissilibus Polonis, in vicina Bohemia volunt Americani struere suum radioelectricum instrumentum detectorium (radarium), quo praenuntiati essent de missilibus appropinquantibus.
- 04/07/2008 17h22
|
"Starbucks" 500 tabernas claudet Catena cafeorum "Starbucks" clausura est 500 tabernas in Civitatibus Unitis (USA) ob crisin oeconomicam, praeter 100 tabernas iam pridie ad claudendum destinatas - nuntiavit haec negotiatio die Martis.
Usque ad 12.000 hominum (7% omnium operariorum "Starbucks" per orbem terrarum) munus amittent, licet catena haec adhuc consilia expansionis teneat, magis tamen modica prioribus - anno scilicet 2009 vult in USA aperire 200 pro adhuc speratis 250 tabernis cafeariis.
Cafea claudenda sunt imprimis in locis maxime vastatis crisi hypothecaria, ut US-civitates California et Florida. Ibi magna pars civium non potest iam tantopere luxuriosam vitam agere ut solebat, putant analytici mercatus cafeorum.
- 02/07/2008 10h56
|
Laptopia relinquite, senatores! Legatis ad parlamentum Bhutaniae non licet computatra portabilia (laptopia) in curiam secum portare, ne tempore sessionis ludis computatralibus se nimis referant.
Ita decrevit locutor parlamenti, Nima Tshering.
Parlamentum in hoc regno Himalaiano primum omnium temporum praeterito mense Martis convenit. Legatis non licet etiam in curia cibos comedere, ullis instrumentis electronicis uti neque nicotiana fumare. - 01/07/2008 09h36
|
O Batavia cara, mater libertatum! A proximo die Martis non licebit in locis publicis (ut e.g. cauponae) Bataviae nicotiana fumare, prohibitio non applicabitur tamen ad cannabim (marihuanam) fumandam, dummo sit illa pura, i.e. non tabaco immixta. Nam in circiter 700 cauponis Bataviae hodie lege licet cannabim emere atque fumificare.
Multi cannabis amatores malunt tamen hanc herbam tabaco immiscere, pura enim iis nimis gravis videatur. Etiam his porro fumare licebit, si tantum caupones loca bene separata iis, una cum nicotianorum fumatoribus, praebebunt.
- 30/06/2008 23h37
|
1215377968njt 1215376204ct
|