 Stanislaus Tekieli, diurnarius, Moderator A.N.L.
|
AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM Athletica
Paginæ : 1 2 3 4 5
Athletae intellectus etiam incitamentis illicitis utuntur? Athletas talium disciplinarum ut ludus scacorum aut chartarum examinatum iri tempore Olympiorum Intellectus, quae Pecchini mense Octobris habebuntur, utrum incitamentis illicitis utantur - decrevit Internationalis Associatio Certaminum Intellectus (International Mind Sports Association, IMSA).
"Scaci (chess) et ludus pontis (bridge) sunt officiales ludi Internationalis Commisionis Olympicae, nos ergo secundum regulas eorum agi debemus" - dixit praeses IMSA, Jose Damiani.
"Peragemus ergo probas athletorum contra usum incitamentorum tempore certaminum Pecchinensium" - addidit.
3-18 mensis Octobris, nonnullis ergo septimanis post Olympia (generalia) Pecchini et in aliis urbibus Sinarum habita, habenda etiam ibi sunt ludi Olympici intellectus, quibus tria milia participantium e centum terris oriundi certabuntur pro 35 nomismatis aureis. - 05/06/2008 09h25
|
Chamonix-Zermatt tempore 21 horarum Modo nartando, modo per nives ambulando duo nartatores Alpini Francogalli, Stephane Brosse et Lionel Bonnel, primi omnium sine interruptione permetiti sunt distantiam 90 chiliometrorum inter Chamonix Gallorum et Zermatt Helvetorum.
Quae est via in Alpibus fortasse maxime omnium grata nartatoribus peritis, qui tempore plus minusve unius septimanae eam normaliter emetiri solent. Ambo autem heroes Galli idem spatio 21 horarum cum 11 minutis fecisse nuntiantur. - 05/05/2008 20h13
|
Chiliogramma mozzarellae per minutam Chiliogramma casei bubalini generis mozzarella tempore unius minutae consumpsit histrio quidam Italus aetatis quadraginta annorum, eo modo victor evadens certaminis mozzarellae edendi. Quod certamen habitum est die Sabbati in oppido Paestum ad Neapolim.
Diurnarii admonent aemulationem habuisse tempore cum hic caseus praeclarus regionis Campaniae in periculum adductus esset magna copia dioxynarum in eo nuper inventa. Qua inventione ematur mozzarella hodie a civibus Italicis multo rarius quam antea.
- 20/04/2008 11h19
|
Velitabulatio celeritate 92 chm/h Maxima adhuc omnium hominum aetatumque celeritate tabula velifera scidit aequor velitabulator Antoine Albeau. Qui Francogallus distantiam 500 metrorum in euripo Sanctae Mariae Marinae (Sainte Marie de la Mer) ad Canet in Gallia Meridionali transcurrit velocitate media 49,09 nodorum sive 92,0 chiliometrorum horalium, licet venti eo temporis momento non optimi ei essent.
Exercitator Albeau, Pascal Maka, credit velitabulatorem mox limen 50 nodorum transgressurum. - 14/03/2008 09h39
|
Lusor de caelo tactus In 63. minuta agonis in urbe Sancti Pauli (Sao Paulo) habito manus Brasilianae Novo Horizonte contra Atletico Goianiense de caelo fulmine tactus est pedilusor Novohorizontanus nomine Gilvan.
Ictu fulminis contusus lusor medii agri Gilvan statim in nosocomium adportatus erat, ubi eum nullo vitae imminenti periculo laborare pronuntiatum est.
Consiliis iudicum certamen, quod tunc effectu 2:2 stabat, interruptum est. Remanens eius pars postero die Iovis ad finem ludebatur, Atletico triumphante 4-2. - 14/03/2008 09h04
|
In rubro colore victoria! Colorem rubrum favere pedilusoribus monstrat investigatio Britannorum, de qua nuntiavit modo radiophonia BBC. Greges enim camisiis rubris utentes, exempli gratia Manuciani Uniti (Manchester United), Arsenal sive Liverpool, multo saepius praeteritis decennis certamina vicisse pateat aliis gregibus comparatis.
Investigatores universitatum studiorum Durham et Plymouth scrutati sunt effectus agonum pedifolii in Britannia habitorum a tempore alterius belli mundani. Inventum esse "rubros" multo saepius vicisse in certaminibus ligationis domesticae quam "arancianos", "flavo-prasinos" aut "caeruleos".
Nullum tamen discrimen inter effectus horum et illorum fuisse in certaminibus peregre actis, cum camisiae multicolores saepeque mutatae adhiberentur. - 12/03/2008 22h53
|
Bonus bascaudarius bonus etiam pugil Bascaudarius Livonus 29 annorum Kaspars Kambala, cui ob usum incitamentorum illicitorum non licet certaminibus ludi bascaudarum adesse, certare coepit ut... pugil categoriae ponderis gravis, in palaestra Urbis Pratorum (Las Vegas) ictu ultimo vinciens Americanum Mike Goins.
Kambala, qui athleta est altitudine 206 cm et pondere 120 chg, ob usum remediorum anabolicorum prohibetur ludis bascaudarum adesse spatio 14 mensium.
Praeter manum nationalem Livoniae (Lettoniae) bascaudarius Kambala ludere solebat pro gregibus Constantinopolitanis Efes Pilsen et Fenerbahce necnon pro Matritensi Real. - 12/03/2008 22h13
|
Harri Olli ebrius volavit Ebrius particiapavit certamini volatus nartarii praeterito die Saturni Obersdorpiae Finnus Harri Olli, cui propter hoc "scelus" voluntate exercitatoris sui non licebit certaminibus adesse usque ad huius hiemis finem.
Finnus enim totam noctem cum duabus meretricibus ludebat aquam vitae largiter bibendo, deinde in deversorium redux apparuit tribus tantum horis ante certamen.
"Nihil mali feci" - explanare conatur athleta iuvenis, cui crapula permagna laboranti contigit nihilominus sextum locum in agone obtinere, volatu longitudinis 206,5 metrorum.
"Si exercitator meus impotentia laborat, num debet mihi invidere?" - addidit, a diurnario ephemeridis "Iltalehti" indagatus.
Hac occasione media Scandica in memoriam invocant alium saltatorem nartarium Finnicum, Matti Nykanen, a multis optimum omnium temporum "alitem" nuncupatum, qui tamen morbo alcoholismi omnino corruptus est. - 26/02/2008 21h47
|
Phantasma ianitorem Arsenal terret Phantasmate alicuius monachi candelam manu tenentis infestatur noctibus Londiniana domus Hispani Manuelis Almuniae, qui ut ianitor pro manu pedilusorum Arsenal pugnat. Ipse Almunia se tantum audisse hospitem nocturnum credit, uxor pilicrepi tamen, nomine Ana, clare monachum viderit – nuntiat ephemeris "The Sun".
Domus Almuniae in tribu Abbots Langley posita est, in loco olim a phrenocomio occupato. "Cum huc migravimus, audivimus sonos miros, sicut aliquis catenam quassaret. Multa nocte receptrum nostrum stereophonicum subito musicam maxima voce emittere solebat, nobis iam dormientibus" – narrat Almunia, qui ab exercitatore manus, Arsene Wenger, poposcit, ut citius aliis pedilusoribus se domum dimitteret, ne uxor sola in aedibus a specie nocturna infestatis maneret.
- 21/02/2008 00h10
|
Iter furto interruptum Australianus Allan Roberts, qui autobirota fabricationis Honda Africa Twin XRV 750 voluit per quattuor continentes iter facere, verisimiliter ab his consiliis desistere debebit ob furtum birotae, quod in Unitis Phylarchatibus Arabicis evenit - nuntiat ephemeris anglophona phylarchatis Dubai "Gulf News".
"Postquam bis in Africa contra malariam pugnavi et ab ebrioso biocolyta fere sclopetando occisus sum, minime putavi me hoc modo iter finiturum" - dixit Roberts, qui Londinio ante 18 menses exiens percurrit iam 37 terras trium continentium.
Hondam eius fures abegerunt, cum ipse Roberts in caupona cenabat in limite phylarchatum Sarika et Adman.
- 10/02/2008 22h30
|
Paginæ : 1 2 3 4 5
|