 Stanislaus Tekieli, diurnarius, Moderator A.N.L.
|
AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM Nuntii recentiores
Caeliscalpia alis instructa? Burgimagister Neoeboracensis Michael Bloomberg proposuit electrificinas, quae vento utentes vim electricam producerent, struendas esse in tectis caeliscalpiorum Novi Eboraci necnon in pontibus atque etiam in litore Atlantico huius urbis.
Usque ad diem 19 Septembris mittenda sunt burgimagistro a societatibus aedificatoriis incepta struendi talium electrificinarum, quibus fiat etiam, ut caelum super Manhattaniam instructa sit multis alis "molarum" vento propulsarum.
Bloomberg admonet ante quinque annos infortunium, quod in rete energetica subito factum erat, privavit vi electrica 40 miliones US-Americanos tempore totius diei. - 23/08/2008 12h53
|
Russi intrant Ossetiam Meridionalem Die Iovis mane copiae Russorum curribus loricatis adortae sunt Ossetiam Meridionalem repellentes milites Georgianos, qui die Iovis hanc regionem autonomam Georgiae recapere conati erant e manibus rebellatorum.
Aeroplana Russica pyrobolis deleverunt aeriportum militare ad urbem capitalem Georgiae, Tbilisi.
Praesidens Georgiae, Mikheil Saakashvili, nuncupavit incursum Russorum actum belli rogavitque socios US-Americanos, ut sibi auxilium ferrent.
Dux separatistarum Eduard Kokoity, accusavit autem Georgianos, quod centenos cives Ossetianos necaverunt urbe capite Ossetiae, Cchinvali, ab iis die Iovis capta.
Separatio Ossetiae Meridionalis durat a tempore belli civilis annorum 1992-93. Rebellatoribus favet regimen Moscoviense. - 08/08/2008 16h58
|
Pytho ex machina Pythonem longitudine 2,5 metrorum in machina lavatoria latentem invenit Mary Ranger, incola urbis Gorham US-Americanae civitatis Maine, cum vestimenta sui modo lavata e machina reperire conata sit.
Licet obstupefacta, domina Ranger celerrime machinam lavatoriam clausit biocolytasque statim invocavit, qui anquem scite caperent atque in therotropheum adducerent.
Pytho sine dubio fistulis aquam ferendis in machinam pervenit. Quaeritur possessor eius. - 04/08/2008 09h40
|
Petroleum in Arctica latens Usque ad 90 miliarda doliorum petrolei in regionibus Arcticae sub maris aqua latere potest - nuntiant geologi US-Americani pro "Financial Times" scribentes. Quod item sit ut omnes hodie nobis notae venae petroleariae Russorum sive 13% omnium venarum mundi, de quibus scimus quaeque nondum extrahuntur.
Hoc nuntio allato aemulatio gravior fieri possit de dominatione super Arcticam inter Daniam, Norvegiam, USA, Canadam et Russiam - monet haec ephemeris Londinensis. - 24/07/2008 17h06
|
Via ferrea Transcaucasiana Anno 2011 via ferrea Transcaucasiana iunctum iri Turciam, Atropatem (Azerbeidaniam) et Georgiam, decreverunt praesidentes trium terrarum -Abudllah Gul, Ilham Aliev et Micheil Saakasvili, qui sollemne struere viam die Iovis coeperunt Carsiae in urbe Turcica.
Nova via, quam praesidens Turciae nuncupavit "ferream Viam Sericam", longitudine 180 chiliometrorum struenda sit expensis 600 milionibus dolariorum. Ea utens commercium inter Europam et Caucasiam Meridionalem agi poterit sine usu viarum Russiae. - 24/07/2008 16h40
|
1219883106njt 1219882704ct
|