Stanislaus Tekieli,
diurnarius,
Moderator A.N.L.



AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM
Oeconomia

Paginæ : 1 2 3 4 5 6 7 8 9

Caeliscalpia alis instructa?

Burgimagister Neoeboracensis Michael Bloomberg proposuit electrificinas, quae vento utentes vim electricam producerent, struendas esse in tectis caeliscalpiorum Novi Eboraci necnon in pontibus atque etiam in litore Atlantico huius urbis.
Usque ad diem 19 Septembris mittenda sunt burgimagistro a societatibus aedificatoriis incepta struendi talium electrificinarum, quibus fiat etiam, ut caelum super Manhattaniam instructa sit multis alis "molarum" vento propulsarum.
Bloomberg admonet ante quinque annos infortunium, quod in rete energetica subito factum erat, privavit vi electrica 40 miliones US-Americanos tempore totius diei.
- 23/08/2008 12h53

Petroleum in Arctica latens

Usque ad 90 miliarda doliorum petrolei in regionibus Arcticae sub maris aqua latere potest - nuntiant geologi US-Americani pro "Financial Times" scribentes. Quod item sit ut omnes hodie nobis notae venae petroleariae Russorum sive 13% omnium venarum mundi, de quibus scimus quaeque nondum extrahuntur.
Hoc nuntio allato aemulatio gravior fieri possit de dominatione super Arcticam inter Daniam, Norvegiam, USA, Canadam et Russiam - monet haec ephemeris Londinensis.
- 24/07/2008 17h06

"Starbucks" 500 tabernas claudet

Catena cafeorum "Starbucks" clausura est 500 tabernas in Civitatibus Unitis (USA) ob crisin oeconomicam, praeter 100 tabernas iam pridie ad claudendum destinatas - nuntiavit haec negotiatio die Martis.
Usque ad 12.000 hominum (7% omnium operariorum "Starbucks" per orbem terrarum) munus amittent, licet catena haec adhuc consilia expansionis teneat, magis tamen modica prioribus - anno scilicet 2009 vult in USA aperire 200 pro adhuc speratis 250 tabernis cafeariis.
Cafea claudenda sunt imprimis in locis maxime vastatis crisi hypothecaria, ut US-civitates California et Florida. Ibi magna pars civium non potest iam tantopere luxuriosam vitam agere ut solebat, putant analytici mercatus cafeorum.
- 02/07/2008 10h56

Quaeramus petroleum etiam in litore maris!-Bush

Perterritus subito crescentibus pretiis petrolei praesidens US-Americanus Georgius W. Bush appellavit ad Congressum, ut tolleret prohibitionem naphtham quaerere extrahereque in zonis litoralibus Civitatum Unitarum (USA), quae prohibitio ab anno 1982 valet ob causas oecologicas.
Petroleum crustam terrae terebrando extrahere lege non licet in zona crassitudine 2-100 et in nonnullis locis 2-200 miliarum a litore oceanorum Atlantici (cum Sinu Mexicano) et Pacifici. His in locis geologi putant inveniri circiter 21 centesimas omnium venarum petrolei in USA.
- 22/06/2008 12h34

Russia 100 mld USD in immobilibus USA tenet

Russiam obligationes hypothecarias aliiosque titulos US-Americanos summa 100 miliardorum dolariorum spatio duorum praeteritorum annorum emisse nuntiat ephemeris "Vedomosti", cuius diurnarii haec data ab argentario centrali Russiae obtinuerint.
Russia imprimis ob lucrum de exportatione petrolei methanique fere 537 mld USD pecuniae reservatae in fisco habet (maiorem copiam reservatam tantum Sinae et Iaponia teneant). Secundum "Vedomosti", regimen Kremlense hac pecunia utitur obligationes ad mercatum hypothecarum spectantes emendo nunc cum, propter crisin, pretia immoblilium (atque etiam harum obligationum) in USA vilissima fiunt.
Hoc faciendo Moscovia possideat iam ca. 4% omnium titulorum maximarum corporationum tales obligationes emittentium, ut sunt Fannie Mae, Freddie Mac et Federal Home Loan Bank.
- 28/05/2008 23h01

Minor numerus automobilium in Iaponia

Primum a fine alterius belli mundani in Iaponia comminutus est numerus automobilium. Praeterito enim anno exeunte tabulis magistratuum incripti erant 79,43 miliones autocurrum, ergo 0,2% minus quam exeunte anno 2006.
Praeterito anno Iapones emerunt 5,345 miliones automobilium, quod est 30% minus quam anno 1990, cum maximus umquam numerus curruum in hac terra venum eunt.
Causa minoris numeri vehiculorum per vias Iaponiae vehentium putatur esse carissimum petroleum, pauca in magnis urbibus loca stativa necnon optimus commeatus publicus.
- 25/05/2008 16h01

Annona carissima usque ad 2015

Pretia escae carissima mansura usque saltem ad 2015 annum praevidet praeses Argentariae Mundanae Robert Zoellick. Cuius rei causa sit cito crescens desiderium ciborum in 'oeconomiis maturescentibus'.
Spatio praeteritorum nonnullorum mensium oryza bis tantum cara facta est. Praeterito in anno gradu 70% creverunt pretia tritici, glycines (soiae) autem 40%; haec ambo genera escae pretiosiora fiunt tamen etiam propter novum eorum usum ut alimenta ignis - docet Zoellick.
- 13/05/2008 22h58

Usurae Europaeae sine mutatione

Undecimo iam sequente mense conventu diei Iovis Argentaria Centralis Europaea (ECB) reliquit immutatam suam usuram principalem quattuor centesimarum.
Quo actu politica fiscalis Unionis Europaeae (aut potius 'zonae euronis') magis magisque remota fit a cursu argentariae centralis Vasintoniensis (Fed), quae a praeterito mense Septembri multoties usuram comminuit, iunctim tribus centesimis punctis, propter timorem incrementi oeconomiae USA retardandi. Repraesentatores tamen ECB dicunt se magis quam recessionem oeconomicam timere inflationem nummi.
Etiam Banca Angliae die Iovis faenus suum mutare recusavit, licet ter praeteritis in mensibus id comminuerit, quinque centesimarum pretium librae sine mutatione relinquens.
- 08/05/2008 17h00

Microsoft sine Yahoo

Negotiationi computatrali Microsoft non contigit pacifice acquirere fabricatricem machinarum quaesitoriarum interretialium, societatem Yahoo, summa 47,5 miliardorum dolariorum. Neque conatura est negotiatio-gigas hostili modo Yahoo devorare, promittit praeses Microsoftianus, Steve Ballmer.
Qui dixit Yahooenses velle eorum negotiationem pro 53 miliardis USD vendere, quod suis syngrapharum possessoribus nimis esse videtur.
Iunctis viribus sperabat Microsoft una cum Yahoo aemalari Google, cuius nunc dominatio est in mercatu machinarum quaesitoriarum. Copia pecuniae, quae a negotiationibus in orbe terrarum datur fabricatoribus machinarum quaesitoriarum, ut sui praeconia in iis monstrent, aestimatur fuisse circiter 40 mld USD anno 2007 et fore ca. 80 mld USD anno 2010.
Fusione ambarum non capta, syngraphae Microsoft putantur ab oeconomia peritis proximis diebus creturae, dum tituli Yahoo casuri.
- 04/05/2008 23h19

Dolarii Persis non grati

Irania nuntiavit se non plus velle pro petroleo a se exportato dolariis US-Americanis solvi. Emptores Europaei solvendi abhinc sunt euronibus, Asiani autem aut euronibus aut ienis - nuntiavit Hoiiatollah Ghanimifard, qui est relator negotiationis statalis petrochemicae NIOC.
Consilium regiminis Persarum, quod quasi alapam ducturum putabatur US-Americanis, magna e parte a foris mundanis esse neglectum: dolarium invalescit, pretium petrolei cadit. Periti dubitant alias terras naphthae exportatrices, praeter fortasse Venetiolam, secuturas Iraniam esse, nam pleraeque civitates Sinus Persici nummos suos dolario alligatos tenent.
- 03/05/2008 00h40

Paginæ : 1 2 3 4 5 6 7 8 9