Stanislaus Tekieli,
diurnarius,
Moderator A.N.L.



AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM
Percontationes

Paginæ : 1

Arietes numerare sensu caret

Omnem novam generationem brevius priore dormire nuniat psychiater neurophysiologusque Michal Skalski ab ephemeride Polono "Rzeczpospolita" interrogatus.
Rzeczpospolita: Re vera minus minusque nos in lectulo manemus?
Skalski: Omnis nova generatio dormit dimidia aut etiam tota hora brevius. In Polonia ante centum annos avi nostri cottidie dormiebant decem duodecimve horas, hodie nos dormimus horas tantum sex septemve.
Rzeczpospolita: Ne satis id fiat, tertia pars Polonorum insomnia laborat!
Skalski: Ita. In hac re palmam inter nationes tenemus, una cum Francogallis, Iaponibus et US-Americanis. Quae molestia crescit annorum decursu, male enim dormit dimidia pars hominum provecta aetate, apud hos tamen saepe id sit effectus aliorum dolorum.
Rzeczpospolita: Et iuvenes?
Skalski: Nimis longe noctu ante computatrum sedent, deinde diei tempore somnum subito invenientem depellunt caffeam aut taurum rubrum (Red Bull) bibendo. (...) Nimirum somnia nostra nobis magis magisque perturbata videntur, non recto tempore scilicet venientia ac formidamina portantia. Ne dicam de noctivagis et halitu supresso.
Rzeczpospolita: Quomodo ad "pleniorem somnum maiorum" redire possimus?
Skalski: In lectum eamus tunc tantum, cum fatigatos nos sentiamus - non fessis nobis arietes numerare ullo sensu caret. In ipso autem lectulo nullas activitates, quaeso, pergamus, ut fieri solet televisorium spectare librosve legere. Lectum est locus dormiendi!
Rzeczpospolita: Quid de usu alcoholis ante dormiendum?
Skalski: Primum alcohol re vera obdormire adiuvat, quin recte nos transportat in phasin somni alti (NREN), quo cerebrum ac corpus maxime relaxantur. Mox tamen in elementa solvitur et tunc efficit, ut expergiscamur aut si dormimus, dormimus male.
Rzeczpospolita: Quid cogitas de vetero more meridiationis?
Skalski: Inter horam 13 et 15 nostra activitas cadit et si possimus hoc tempore brevi somno uti, sit id nobis, nisi insomnia nocturna laboramus, maxime salubre.
- 03/05/2008 17h59

Vivemus mox in sempiternum!-Kurzweil

De immortalitate et progressu technologiae opiniones praeclari scientistae, inventoris et 'visionarii' Americani, Ray Kurzweil, a diurnario ephemeridis Polonae "Gazeta Wyborcza", Piotr Cieslinski, notatae:
* Paucitas combustibilium? Si unam tantum deciesmilesimam partem energiae, quae terrae cottidie a Sole suppeditatur, frenare sciverimus, totius mundi necessitatibus satisfacere valebimus. Est quoque nobis in terra satis aquae, licet maxima pars eius impura aut salsa sit, aut nimis alte sub terra ponatur.
* Ab annis sexagenariis praeteriti saeculi uno quoque sesquiennio duplex fit numerus microprocessoriorum, quae in singulo cubo contineri possint. Tantopere citus est progressus technologiae informaticae et nihil vero hunc progressum remorari potest.
* Item citissime evolvens nanotechnologia iuvabit artem medicinalem, immortalitatem aut fere immortalitatem nobis praebens usu manipulationis geneticae. Quam facultatem adesse nobis videbimus iam in fine tertii decenni saeculi nostri. Abhinc rogandum erit non quam diu vixerimus, sed quam diu vivere nobis placuerit.
* Eodem tempore non plus habebimus computatra, televisoria neque telephona mobilia - haec omnia incorporabuntur circumiectis et vestibus nostris, dum cinemata et imagines proicientur recte ad retinam oculi.
* Annis tricenariis saeculi nostri intelligentia artificialis maior fiet summa intelligentia omnium hominum mundi. Tunc fiet illa pars nostrum.
- 24/02/2008 21h20

Musulmani probant scientiam, minime autem virtutes spirituales Occidentis - percontatio professoris Nasr Hamid Abu Zayd ab ephemeride "Gazeta Wyborcza" peracta

Gazeta Wyborcza: Cur docti Aegypti te apostatam putant?
Nasr Hamid Abu Zayd: Nam investigabam condiciones historicas, quae aderant Alcorano formando et critica ratione scrutatus sum a maioribus traditas opiniones de religione islamica. Hoc alii putant haeresin.
GW: Quales normas violasti?
NHAZ: Scripsi homines interpretatos esse Alcoranum, licet liber hic a Deo traditum esset.
GW: Nonne viam secutus es occidentalium investigatorum Bibliae?
NHAZ: Minime. Usus sum more diutule praesenti traditioni nostrae, sit id non in gratia doctorum hodiernorum. Incitatus sum scriptis theologorum islamicorum saeculi IX, qui noti sunt nomine mutazylitorum. Hi seipsos rogaverunt utrum Alcoranum semper exstitisset an a Deo in quodam temporis momento creatum esset. Si creatum esset, naturam historicam habere debeat.
GW: Saeculis IX-X, quod tempus nuncupatur saeculum aureum islamiae, aderant multi modi intepretationis fidei. At nunc qui suum cogitandi modum sequi cupiunt sunt, ut tu, haeresis accusati. Quid gentium effecit talem permutationem mentis?
NHAZ: Talia momenta evenire solent in historia uniuscuiusque civilisationis. In orbe christiano etiam aderat tempus cum omnis nova idea condemnabatur ut haeresis. Cultura Arabica floruit usque saecula XII-XIII, deinde obdormivit in lethargo.
GW: Cur?
NHAZ: Propter bella crucis, invasionem Mongolicam necnon repertam Americam et viam per maria ad Indiam. In fine XV saeculi orbis musulmanus se invenit esse procul ab eventibus maximi in mundo momenti. (...) Postea novi gradus crisis advenerunt: abolitio chalifati osmanici anno 1924, finis colonialismi et creatio musulmanarum terrarum nationalium. Haec ultima favilla erat contentionis, quae usque diem hodiernum ardet: orbis musulmanus impendet inter universalismum islamicum et identitatem nationalem.
GW: Quae est causa tarditatis cultus civilis maioris partis terrarum musulmanarum?
NHAZ: Corruptela. Nulla legis observantia, inaequalis distributio lucri, nulla assecuratio socialis, nulla perluciditas, nulla verbi libertas, nulla democratia.
Umbratice, orbis musulmanus valde modernum se praebere videtur, infrastructuram haud alienam saepe possidere quam Europa. Sed modus cogitandi apud nos archaicus est.
Modernitas in mundo musulmano est merx ex Occidente importata, quae viam invenit in urbes et delectos, sed nondum attigit populum. At approbata a musulmanis est tantum occidentalis scienta, minime virtutes spirituales. (...) In orbe musulmano adhuc non fabricatur scientia, sed tantum consumuntur eius fructus.
* Nasr Hamid Abu Zayd est rector Averroesiani Instituti Artium Humanarum et Islamiae in urbe Traiecti ad Rhenum (Utrecht) Batavorum
- 01/01/2008 00h09

Sinae: inter technocratiam et mafiam - percontatio sinologi Gallici Jean-Philippe Beja

Gazeta Wyborcza: Sentiuntne se opprimi a suo regimine Seres?
Jean-Philippe Beja: Difficile dictu, nam deest hodie una veritas de rebus Sinensibus. Factio communistica certe scit se aevo interretiali non posse omne liberum verbum persequi, id ergo facere non conatur. (...) Professor academicus Sinensis potest exempli gratia dicere, quid sibi ille vult ad suos studentes, inter circula amicorum disputatur de rebus pervariis et versiones pitaticae librorum prohibitorum facile emuntur.
Non potest tamen quivis homo gregem talium disputationum participantium condere, nec iure peritus auxilium praebere agricolis, qui compensationem petunt pro agris, quibus a civitate privati sunt. Talibus in casibus regimen sine ulla misericordia aget; societas est tantum copia granorum harenae.
GW: Quomodo communistae Serici potestatem adhuc tenere valent, cum in Europa Orientali collegae eorum iam diu a populo expulsi sint?
JPB: Talis status rerum rea verisimiliter est Sinica ars gubernandi, quae constat de diligentissima cautela magistratuum supremi strati et simul de licentia data minoribus magistratibus ad libitum fere agendi in vita cottidiana, dum tantum incrementum oeconomiae necnon stabilem statum rerum socialium curent. Si in his rebus magistratus locales habiles se praestantur, ad maiores gradus promoveri possunt; quibus modis tamen id attingant, non regiminis curare est.
GW: Mirandum multis peregrinis videtur Seres accusare corruptelae magistratus, sed nihilominus credere regimini...
JPB: Nam curat gubernatio incrementum incredibilis passu et ex altera parte lusor versutus est, ergo interdum sacrificat aliquem suorum, apprehendens scilicet et condamnans populi oppressorem. Ita efficitur, ut Sinenses putent fraudatores adesse in strato locali, at ductores nationis populo deditos esse.
GW: Hu Jintao est homo quartae generationis ducum Sinarum a rerum commutatione anni 1949, post Mao Zedong, Deng Xiaoping et Jiang Zemin. Nonne magis reformationi politicae favebit adveniens iam quinta generatio, magis ac praeteritae cosmopolitana?
JPB: Re vera nescio, utrum magis liberalis esset communista Hu Yaobang [secretarius generalis factionis communisticae anni 1980-86] an hodierni magistri doctoresve Harvardiani, qui credant plebem incultam eius boni causa firme administrari debere.
(excerpta pecontationis in editione ephemeridis Polonae "Gazeta Wyborcza" dierum 20-21 Octobris divulgatae)
- 23/10/2007 09h50

America Meridionalis adhuc mixtura displosiva manet - percontatio Alejandro A. Chafuen, praesidis societatis Atlas Economic Research Foundation

Rzeczpospolita: Multi politicae et oeconomiae periti putant maximam cladem gubernationis Georgii W. Bush non Iraquiam aut Afganistaniam esse, sed statum hodiernum relationum Washingtoniae cum America Meridionali.
Chafuen: Certe (...) sed adhuc plerique incolarum Americae Latinae - ut monstrat indagatio opinionum a sede statistica Latinobarometro facta - habent USA pro suo maximo amico.
Rz: Si ita amant USAm Latinoamericani, cur duces sibi eligunt politicos, qui vero oderunt US-Americam, at saltem dominationem oeconomicam eius?
Ch: In America Media, praeter Nicaraguam, suffragatores reiecerunt candidatos sinistrae partis. In Mexico duae partes trium contra populistas voces dederunt. (...) Effectus 30% (sympathiae erga USA, secundum Latinobarometro) est medius totius continentis. Memoria tamen tenendum sit regimina nonnullarum terrarum, exempli gratia Argentinae, valde studuisse, ut imaginem gubernationis Bushianae immo periorem apud populum redderent. Ita regimen Argentinense conabatur USAm reum monstrare suae cladis fiscalis anni 2002, licet sole clarius pateat reum huius rei ipsum minime doctum regimen Argentinianum esse.
Rz: Nihilominus, Chavez ductore, foedus magnum struitur contra US-Americam...?
Ch: Chavez studet, ut socialismum introducat in America Meridionali necnon in aliis terrae partibus. In hoc nititur auxilio et subsidiis multarum civitatum et negotiationum. Hac pecunia adiuvat sui fautores in aliis terris, qui tumultum popularem ibi suscitere conentur, interdum ad bellum civile rem peragentes. Ita fit, ut in novis novisque civitatibus summam rei publicae potestatem capiant homines sub tutela Chavez manentes.
Rz: Rebus ita stantibus, qualia sint futura Americae Latinae?
Ch: Oeconomice res optime se habent, incrementum medium productus domestici anni 2007 aestimatur fore 5 centesimarum; tantum Venetiola et Haiti peiores effectus hic monstrant. Memorandum tamen esse debet nonnullas terras Austroamericanas incrementum oeconomicum reportare posse tantum gratia maximorum pretiorum petrolei.
In America Meridonali duae rationes inter se nunc certant: nationalismus et socialismus. Si ambas misceas, mixturam maxime displosivam obtinebis, nocivam non tantum ordini politico, sed imprimis oeconomiae.
Rz: Quid est problema maximum huius continentis?
Ch: Difficultas principalis huius regionis est parva vis legis. Lex mutatur cum omni fere novo regimine, sicut est causa Aequatoriae post victoriam in suffragiis Raphaelis Correa. Nemo negotiatorum peregrinorum pecuniam collocabit in terra, ubi cras lex mutari potest.
Fons: ephemeris Polona "Rzeczpospolita", 12.10.2007
- 15/10/2007 11h25

Cur petere astra? Percontatio astronomi Poloni, professoris Alexandri Wolszczan, repertoris primorum planetarum extra systema Solare, in Polytechnica Universitate Varsoviensi ab agentura diurnaria Polona PAP peracta occasione 50 anniversarii primi volat

- Qui eventuum expugnationis a hominibus universi putas maximi esse momenti?
- Sine dubio primum volatum hominis in universum, volatus hominum in Lunam, structuram Internationalis Stationis Cosmicae atque etiam, quod multis non pari illis momento esse videatur, appulsum nuperrimum percontatri "Huygens" ad faciem Titanis, satellitis Saturni.
- Cur hi conatus sunt nobis faciendi? Cur astra petimus?
- Hmm, responsum primo in mentem veniens est simplex, scilicet ut colonias tempore futuro in planetis aliis condamus. Certe illicit haec visio licet re vera significet exportationem imprimis problematum hominis extra terram. Adest tamen et alia causa. Si diutius has res animo ponderemus, inveniamus explorationes universi esse iter in ima corpora atque animas nostras, ad initia vitae in terra et in universo. Illuc itinerando intellegere melius valemus, qui ipsi simus.
- Iter in nos ipsos???
- Scientifice nondum scimus respondere unde simus qualisque sit locus noster in universo. Sumus ens unicum, exceptio quaedam? Et si ita, sit haec exceptio laudanda aut pudenda? An detur fortasse vita in universo non nobis tantum?
- Sumusne ergo unici tua sententia?
- Scimus unum solum casum vitae in universo. Id tamen non satis est, ut aliquid de hoc phaenomeno ratiocinemur. Ita ad explorationem universi spectare debemus sicut ad collocationem pecuniae non in decem centumve sed in miliones annorum; inveniendum nobis sit quid tunc nobiscum fieri possit. (...) Adhuc alteram terram non repperimus, id tamen non significat eam omnino deesse.
- Quid tamen nobis sit faciendum in propinquo futuro, proximis scilicet in annis?
- Persuadere viris politicis ut educationi scientiisque faveant quaerentes effectus longiores quam - ut viri hi solent - quattuor vel quinque annorum. Quod prosit non tantum explorationi universi sed impimis nobis ipsis - sine enim bona educatione homo sapiens non valebit superesse.
- 05/10/2007 21h40

Est America unica? - respondere conatur Thomas Bender, professor Universitatis Studiorum Neoeboracensis, auctor libri "Natio inter nationes. Locus Americae in historia mundi"

- Quis primo Americam unicam esse pronuntiavit?
- Praesentio extraordinarii status Americae iam aderat antequam ipsa ab Europaeis reperta sit. Homines credebant esse aliquo in longinquo loco, ultra maria, locum utopicum, ubi vita esset melior. (...) Deinde hanc ideam promoverunt puritani , qui annis 1630is coloniam condiderunt in hodierna civitate Massachusetts. Ductor eorum John Winthrop pronuntiavit communitatem puritanorum fore in Novo Mundo quasi Urbs in Monte, ad quam alii oculos semper adversos tenebunt. (...) Puritani putabant se a Deo electos esse, similiter ut populus Israelianus in Veteri Testamento.
- Quomodo percipiebant puritani hanc ideam unici status Americanorum?
- Opinio nos esse alios quam cuncti, aliam scilicet historiam habere, evocat fidem nos exemplar aliis debere fieri. Quae persuasio valet etiam hodie, sicut valebat apud puritanos saeculo XVII.
Sunt variae versiones huius unici status percipiendi, adest versio mitis et vehemens. Mitis erat exempli gratia sermo Abraham Lincoln post victoriam Borealium super Meridionales ad Gettysburgiam anno 1863: "Nos sumus ultima et maxima spes generis humani. Si nos exemplar aliis fieri simus, creemus, quaeso, exemplarem societatem aequalium hominum".
Versio vehemens sunt ab ipso sui initio actiones hodierni praesidentis Georgii W. Bush, qui publice nuntiat se a Deo advocatum esse, ut libertatem more Americano per orbem terrarum divulgaret. (...) Talia dicere, id est de voluntate Dei iudicare, etiam ipsi furibundi puritani putarent superbiae et arrogantiae. (...) Et haec versio, minime amicalis, periculosa est.
- Sit America unica - significaturne eo ipso eam meliorem aliis esse?
- Potius de opinione hic agitur nostram historiam omnino aliam fuisse quam historia Europaeorum, inde aliam nunc societatem nos habere, aliumque ordinem politicum. Cunctus mundus remanet alicubi in longinquo - interdum nos tangit, interdum ei repugnare debemus, sed satis seape solebat esse, ut eum omnino ignorare possemus.
Fons nuntii: percontatio Thomae Bender ab Arturo Domoslawski, in actis "Gazeta Wyborcza" diebus 22-23 Septembris 2007 in lucem data
- 24/09/2007 11h14

Caseos duros Mongolicos tantum sugere potes

Percontatio Piero Sardo, praesidis societatis Slow Food Foundation for Biodiverisity

- Quot sunt in orbe terrarum genera casei?

- Circiter duo milia.

- Qui eorum tibi mirissimi videntur?

- Exempli gratia oscypek illud Polonorum [vide: "Caseorum bellum Carpathense", EPHEMERIS/OECONOMIA, 06/02/2007], cuius forma ovalis phaenomenon rarissimum est. In Mongolia autem conficiuntur casei tam duri, ut tantum sugere eos potes, aliter dentes franges. Hi per totos nonnullos annos conficiuntur.

- Adsuntne terrae, ubi casei omnino ignoti sint?

- In magna parte Asiae, ubi ignota semper erat ars caseos faciendi. Accedit quod Iaponibus necnon Seribus lac animalium re vera nocet.

- Quos caseos optimos omnium putas?

- Hos, qui e naturalibus elementis, sine usu chemicalium scilicet, facti sint. Coacta acceleratio temporis maturescendi prodest crumenae fabricatoris, sed certe non sapori casei.

- Quae sunt praecepta bonae degestationis caseorum?

- Maximi momenti est odor, qui alius esse debet pro alio caseo. Utimini, quaeso, nasum ad degustationem! Aestimanda est imprimis saporis aequalitas - non potest esse caseus nimis salsus neque dulcis.

- Quibus rebus casei differunt?

- Casei faciuntur e lacte bovina, ovili, caprina necnon bubalina. Sunt casei magnam partem coaguli continentes, casei coagulato-acidi, acidi, proteino-adipei. Item de contentione adipis: habemus caseos florilacteos (qui scilicet plus dimidia parte adipis continent), superpingues, pingues et semipingues. "Maceres" casei minus decima parte adipis continent.

- Ad quem gregem spectant genera camembert et bryndza?

- Hi sunt casei molles, coagulati. Item quatrirolo, roquefort, limburger. Sunt etiam casei duri, sicut caciocavallo, cheddar seu grana padano.

- Quid tamen de feta?

- Haec est sui grex unicus, nam continet maiorem solito partem salis.

Fons nuntii: ephemeris "Rzeczpospolita", 15-16 Septembris 2007, percontatrice Monika Kucia
- 17/09/2007 13h50

Paginæ : 1