 Stanislaus Tekieli, diurnarius, Moderator A.N.L.
|
AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM Politica
Paginæ : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Russi intrant Ossetiam Meridionalem Die Iovis mane copiae Russorum curribus loricatis adortae sunt Ossetiam Meridionalem repellentes milites Georgianos, qui die Iovis hanc regionem autonomam Georgiae recapere conati erant e manibus rebellatorum.
Aeroplana Russica pyrobolis deleverunt aeriportum militare ad urbem capitalem Georgiae, Tbilisi.
Praesidens Georgiae, Mikheil Saakashvili, nuncupavit incursum Russorum actum belli rogavitque socios US-Americanos, ut sibi auxilium ferrent.
Dux separatistarum Eduard Kokoity, accusavit autem Georgianos, quod centenos cives Ossetianos necaverunt urbe capite Ossetiae, Cchinvali, ab iis die Iovis capta.
Separatio Ossetiae Meridionalis durat a tempore belli civilis annorum 1992-93. Rebellatoribus favet regimen Moscoviense. - 08/08/2008 16h58
|
Insulae fluminis Ussuri Sinis traditae Russia tradidit Seribus unam et dimidiam partem alterius insulae in ostio fluminis Ussuri in fluvium Amur influentis. Donum est superficie 200 fere chiliometrorum quadratorum.
Agitur de insulis Tarabarovskaia et Velikaia Ussuri, sive Sinice Yinlong et Heixiazi, de quarum possessione longe ambae terrae luctabantur.
Anno 1969 de alia insula fluminis Ussuri, Damanski, acriter pugnatum est inter Russos et Sinenses, nonnullis centenis militum tunc necatis.
Donum Russorum a nonnullis rerum policarum peritis putatur esse pretium coalitionis diplomaticae Moscoviae cum Seribus contra US-Americam. - 22/07/2008 15h27
|
Casus Betancourt: abusus signi Crucis Rubrae Milites Columbiani, qui ante duas septimanas e manibus rebellatorum FARC liberaverunt obsidem Francogallam Ingridam Betancourt, abusi sunt signo Crucis Rubrae, quod signum nullo modo ad usus militares adhibitum debuerit - nuntiavit statio televisifica CNN.
Accusationem confirmavit praesidens Columbiae Aalvaro Uribe, qui dixit tamen Cruce Rubra signatus fuerat tantum unus militum, qui hoc signum adhibuerit contra iussum praefecti agminis specialis. - 17/07/2008 14h59
|
USA Formosanis aeroplana non plus praebiturae Monitu regiminis Sinarum communisticarum USA venum non praebebunt iam promissa nonnulla dena aeroplanorum generis F-16 necnon alia arma, quae regimen Formosanum (insulae Taiwan) emere voluit summa 11 miliardorum dolariorum.
Causam recusationis aeroplana venum Taiwanis praebere esse pressionem politicam Sinarum admisit praefectus classis US-Americanae in Asia Orientali, admirallus Timothy Keating. - 17/07/2008 14h08
|
Abdicatio regiminis Austriae Munere se abdicavit regimen Austriae, cum inter regentes factiones democratarum socialium cancellarii Alfred Gusenbauer et conservatistarum duce Wilhelm Monterer convenire non plus contigisset.
Ab his imprimis, necnon a multis illis, ipse Gusenbaer accusatus est malae gubernationis civitatis. Qui vir politicus hodie dixit se nolle denuo munus ministri primarii sive cancellarii petere. Rebus ita stantibus candidatus democratarum socialium ad munus cancellarii erit verisimiliter ductor huius factionis, Werner Faymann.
Comitia parlamentaria in Austria habenda probabiliter sunt mense Septembri.
- 07/07/2008 15h35
|
Scutum non satis Poloniae tutum Minister primarius Poloniae Donald Tusk reiecit propositum regiminis USA scutum antimissile in Polonia struere, dicens id non satis prodesse securitatis Poloniae.
Negotia de hac re sint - secundum Tusk - porro habenda, licet US-Americani modo dixerint hoc suum propositum finale esse.
USA volunt in Polonia ponere decem antimissilia, quibus destrui breviter possint missilia cuspides nucleares vehentia, quae Civitates Unitas petant. Poloni voluerunt hoc "scuto" protegi etiam ipsorum terram necnon alios Europaeos socios foederis NATO. Verisimiliter in hac re ambo partes consesum non attigerunt.
Non placent consilia Americanorum etiam Russis, qui timent missilia in Polonia positum iri non contra "periculum e Proximo Oriente" oriundum (ut asseverant duces Pentagoniani), sed contra se ipsam.
Similiter cum antimissilibus Polonis, in vicina Bohemia volunt Americani struere suum radioelectricum instrumentum detectorium (radarium), quo praenuntiati essent de missilibus appropinquantibus.
- 04/07/2008 17h22
|
Ghurcae sui civitatem petunt Sui iuris civitatem poscunt Ghurcae, gens illa Nepalensis, quae optimos milites exercitui Britannico praebet - nuntiat agentura Reuteriana.
Qui Ghurcae, numero ad milionem, regionem Daarjeeling Indicae civitatis Bengaliae Occidentalis habitant.
Independentiam ab India poscentes politici Ghurcenses die 10 Iunii suos concives ad operistitium generale ineundum cohortati sunt. Nonnulli relatores nuntiant Ghurcas etiam agmina militaria comparant, quae contra milites Indos pugnent. Ductores tamen reclamitationum asseverant se statum sui iuris tantum pacifice quaesituros. - 25/06/2008 21h59
|
Regimen Canadae veniam petit apud Indianos Minister primarius Canadae, Stephen Harper, veniam petivit apud Indianos, ad repraesentatores eorum loquens in parlamento Ottawae, pro assimilatione Indianorum ad cultum civilem Europaeum olim (annis 1870-1996) a magistratibus peracta. De sorte puerorum hic imprimis agitur, a parentibus saepe vi abactis.
Quas res nuncupavit hodie Harper "capitulum atrum" historiae Canadae.
In Februario huius anni similiter pro assimiliatione per vim puerorum veniam apud Aboriginos petivit regimen Australiae.
- 12/06/2008 19h12
|
Iudaea ambasciatrix Araborum Rex Bahrainiae suae terrae ambasciatricem Wasintoniae nominavit 43 annorum Hudam Nonu, quae civis Bahraina est originis Iudaeicae.
Cuius gentis tantum circiter 50 homines vivunt in hoc regno Sinus Persici, ubi omnes fere incolae Arabi sunt, 65 centesimis fidei siiticae, imperio tamen divitiisque petroleariis relictis in manu imprimis delectorum sunnitici fili fidei islamicae.
Domina Nonu putatur esse primus post memoriam gentium Iudaeus legatus qualiscumque terrrae Arabicae.
Avi ambasciatricis abhinc ante centum annos in Bahrainiam ex Iraquia migraverunt. Tunc circa 1.500 Iudaei hic vitam agebant.
- 31/05/2008 12h41
|
Israeliam arma nuclearia possidere-Carter Israeliam saltem 150 cuspides nucleares possidere dixit praesidens olim USA Jimmy Carter.
Quae "scientia Pulcinellae" quasi publice nota manebat ab annis octogenariis XX saeculi, cum Mordechai Vanunu, cui munus fuerat in reactro nucleari Israeliense Dimona, haec facta divulgaret. Nemo tamen virorum politicorum adhuc officialiter ea confirmavit.
Carter commentationes suas quasi casu enuntiavit tempore conferentiae diurnariae in Cymbria habitae, ubi de periculis mundo imminentibus narrans dixit et haec: "USA plus quam 12 milia cuspidum nuclearium, item Unio Sovietica (sic!), Britannia et Francogallia habent utraque nonnullas centenas cuspides et Israelia saltem 150".
Praesidens Carter maximi momenti fuerat negotiationibus de pace inter Israeliam et Aegyptum anno 1979 habitis. - 27/05/2008 08h12
|
Paginæ : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
|