Stanislaus Tekieli,
diurnarius,
Moderator A.N.L.



AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM
Scientiae

Paginæ : 1 2 3 4 5 6

Asparagi in Marte colendi!

Gratia investigationum e percontatro cosmico "Phoenix" peractarum patet in solo planetae Martis nonnullas plantas, imprimis asparagos, plantari cum bono effectu posse, nam magis exspectato alcalinum (ergo minus acidum) solum Martianum sit. Neque ulla venena herbis nociva terra Martis contineat.
"Invenimus igitur elementa nutrientia, quibus vita niti possit potueritve, olim in praeterito, hodie aut in tempore futuro" - dixit, nuntiis de repertione allatis, Sam Kounaves, chemicus universitatis studiorum civitatis Arizonae, qui praeparationi itineris cosmici "Phoenicis" operas multas dederat.
Scientistae Administrationis Americanorum Aeronauticae et Spatialis (NASA) dolent tamen adhuc non confirmatum esse Marti aquam glaciatam adesse (quod verum plerique credunt) neque a "Phoenice" carbonem inventam esse, quae esset elementum necessum ad vitam sustentandam.
Partem soli Martiani, ex altitudnine 2,5 cm a robotore "Phoenicis" reperti, commixtum aquae ac deinde coctam in olla experimentatoria esse nuntiatur.
- 28/06/2008 14h04

At prodest cafea valetudini

Cafeam sanitati hominum prodesse monstrant effectus investigationum gregis internationalis medicorum scientistarumque - docent acta "Annals of Internal Medicine".
Grex ille tempore viginti fere annorum observitabat "mores cafearios" paene 130 milium hominum e variis terris oriundorum atque eodem tempore evenentia problemata vascularia eorum, ut infarctus aut apoplexia.
Ex investigationibus patet imprimis viris prodesse cafeam bibere. Cum enim mulieres quattuor aut quinque pocula potionis Arabicae per diem sumentes tertia parte rarius ceteris mulieribus morbis vascularibus subeant, viri similem quantitatem cafeae bibentes 44% rarius his morbis afflictentur.
Effectus huius investigationis, ut etiam nonnullae aliae indagationes nuper habitae, monstrare videntur mythum esse adhuc ubique fere praevalens sententia cafeam sanitati nocere.
- 22/06/2008 12h19

Ventos plus non mittes?

Scientistae Neozelandenses genoma invenerunt, quod regat formationem methanii in visceribus animalium ruminantium, quorum emissiones intestinales valde effectum tepidarianum corroborent.
"Genomate invento speramus contra hoc vaccinationem mox evolvere, qua prohibeantur animalia methanium (tali in copia) producere" - dixit unus studiosorum, Phil Goff, tempore conferentiae diurnariae Parisiis.
Incertum esse utrum eadem vaccinatione etiam non ruminantia animalia, ut homo, ventos producere prohiberi possint.
- 05/06/2008 09h06

Angorem thea expugnare speratur

Apnoe, id est angor, quo tempore somni multi hominum laborant (magna voce dormiendo stertentes), theam viridem bibendo expugnari posse sperant studiosi Iapones.
Qui scientistae cum muribus multa experimenta peregisse nuntiantur, quorum effectus monstrent materias polyphenolas, quas thea viridis (sive thea Sinensis) continet, memoriam cerebralem optime corroborare. At memoria prima victima habetur apnoeae, nam cerebrum oxygenii privatum multa obliviscit.
- 03/06/2008 10h02

Tus nervos mitigat

Pavorem necnon demissionem animi comminui vapores turis inhalando - docent biologi universitatis studiorum urbis Hierosolymae. Qui scientistae in resina boswelliae, i.e. herbae ad tus faciendum adhibitae, invenerunt octanium incenzoli, quae materia neurona cerebri mitigare creditur.
Scientistae sperant hanc materiam substitutum iri adhuc adhibita medicamina contra demissionem animi.
- 01/06/2008 22h26

Musicam audire sanitati prodest

Di boni! Uno die tres nuntii mirabiles ex orbe medico, tertius fortasse non tam inexpectatus. Confirmatum enim experimentis esse - ita medici Itali, de quibus acta diurna Polonorum "Polska/The Times" narrant - musicam cottidie 30 minutas audire maxime sanitati prodesse, nam pressio sanguinis, si nimia alicui est, musicam auscultando minuatur.
Saluberrima omnium sit musica classica, Celtica atque Indica.
- 21/05/2008 09h55

Salubris etiam cholesterina?

Praeter salem, etiam cholesterinam salubrem effectum ad sanitatem habere inopinate nuntiant scientistae! De genere quidem cholesterinae agatur, quod a medicis adhuc LDL sive 'cholesterina mala' nuncupabatur, quae tamen secundum medicos Neozelandenses immo corroboret corpus humanum contra morbos Parkinsonianum Alzheimerianumque.
Quorum medicorum inventa partim confirmari - secundum acta "Neurology" - ab investigationibus gregis Texas A&M Universtity necnon Francogallis quibusdam, qui reperisse nuntiantur cholesterinam etiam retardare progressum schizophreniae.
- 21/05/2008 09h44

Sal tandem saluber?

Contra opinionem per nonnulla praeterita decennia inter medicos valentem sal ad escam adhibere minime sanitati nocere, immo prodesse docent studiosi Collegii Medicicalis Einsteiniani, investigatis moribus vescendi variorum gregum nationalium civium US-Americanorum. Effectus investigationis, qua studiosi mores 8.700 hominum scrutati sunt, describuntur in ultima editione actorum "Journal of General Internal Medicine".
Inventum ita sit hominibus omnino (aut fere omnino ) sale non utentibus periculum morborum ad circuitum sanguinis spectantium (ut infarctus) magnopere maius esse quam aliis.
- 21/05/2008 09h23

Holera in universo nata gigantea fieri

Scientistae Sinenses observaverunt holera, quae in spatio cosmico germinant, multo maiora aliis postea fieri.
Anno enim 2006 Academia Scientiarum Serica in navi cosmica ad spatium extraterrestrem missa posuerat duo milia germinum variarum herbarum, quae, navi ad terram reducta, in solo planta giganteos fructus produxerunt. Quod phaenomenon effectus sit irradiationis cosmicae necnon minimae vi gravitationis.
Ita cucumeres in cosmo "concepti" longitudinem 60 centimetrorum attingant, dum lycopersica (tomata) pondus 10 chiliogrammatum. Etiam germina nova ex his oriunda multo maiores plantis "omnino terrestribus" fructus dent.
In foris Iaponiae, Tailandiae et Singapurae nova holera gigantea iam venum praebentur. Studiosi Sinenses sperant holerum cosmicorum auxilio famem in terra facilius expugnatum iri.
- 17/05/2008 13h37

Vitam extra terram fieri posse-Vaticanum

Ab actis diurnis "L'Osservatore Romano" interrogatus astronomus principalis Civitatis Vaticanae, pater Gabriel Funes, dixit vitam ratione instructam exstare posse etiam extra terram, alicubi in universo.
Talem vitam quaerere non significat Deo contradicere - citatur in symbola "Alieni sunt fratres mei" pater Funes, qui etiam rector est speculae astronomicae Arce Gandulfi sitae. Nonnullos alienorum vivere posse etiam sine peccato originali, meditatur Funes.
- 16/05/2008 23h04

Paginæ : 1 2 3 4 5 6