 Stanislaus Tekieli, diurnarius, Moderator A.N.L.
|
AGENTURA NUNTIORUM LATINORUM Varia
Paginæ : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Pytho ex machina Pythonem longitudine 2,5 metrorum in machina lavatoria latentem invenit Mary Ranger, incola urbis Gorham US-Americanae civitatis Maine, cum vestimenta sui modo lavata e machina reperire conata sit.
Licet obstupefacta, domina Ranger celerrime machinam lavatoriam clausit biocolytasque statim invocavit, qui anquem scite caperent atque in therotropheum adducerent.
Pytho sine dubio fistulis aquam ferendis in machinam pervenit. Quaeritur possessor eius. - 04/08/2008 09h40
|
Batavia: ecclesia asylum fumificatorum? A 1 Iulii non licet nicotiana fumare in cauponis Bataviae, possessor ergo tabernae cafearia "Cafe Lindeboom" urbis Alkmaar, Cor Busch, mutavit statum huius cafei in... ecclesiam. Condidit enim Solam Veram Divinam Communem Ecclesiam Fumificatorum.
Membra huius ecclesiae credunt in "sanctum trinum fumi, ignis et cineris" et colunt deum bacilla nicotiana fumando.
Lege Batavica magistratus non possunt limitare libertatem ecclesiarum, Busch ergo sperat ei suisque licebit porro nicotiana fumificare in aedibus "Cafe Lindeboom" nunc in ecclesiam mutatis - nuntiat ephemeris "De Telegraaf".
- 18/07/2008 11h11
|
Testudo peregrinatrix Domum reducta est testudo Africana pondere 30 chiliogrammatum aetate octo annorum, quae ex aedibus possessoris sui erumperat et duas septimanas per tres terras trium comitatuum US-civitatis Indianae ambulabat.
Reptile, cui nomen Tank, occasione domo erumpendi usum est, cum aliquis domesticorum casu portam apertam reliquisset stabuli automobilium.
Non erat haec prima fuga testudinis, quae praeterito anno Die Independentiae (4 Iulii) domum reliquerat dein tribus diebus postea reperta est in officio postali 5 chiliometris remoto. - 12/07/2008 11h47
|
Testamentum canibus relictum Supprema voluntate reliquit suo dilecto cani nomine "Trouble" (Molestia) 12 miliones dolariorum possesstrix fortunae magnae Leona Helmsley, nata ut Leona Mindy Rosenthal, quae mortua est anno 2007 aetate 87 annorum - nuntiant acta diurna "New York Times". Octo miliarda dolariorum reliquit aliis canibus tutandis.
Quae miliardaria una cum marito suo Harry Helmsley possiderant permagna luxuriosa immobilia et deversoria in USA.
- 04/07/2008 18h12
|
Laptopia relinquite, senatores! Legatis ad parlamentum Bhutaniae non licet computatra portabilia (laptopia) in curiam secum portare, ne tempore sessionis ludis computatralibus se nimis referant.
Ita decrevit locutor parlamenti, Nima Tshering.
Parlamentum in hoc regno Himalaiano primum omnium temporum praeterito mense Martis convenit. Legatis non licet etiam in curia cibos comedere, ullis instrumentis electronicis uti neque nicotiana fumare. - 01/07/2008 09h36
|
Iustitia sudoku cedit Lis iuridica de venditione narcoticorum a duobus civibus urbis Australianae Sydney post actionem plus quam trium mensium suspendi debuit, postquam inventum esset quattuor aut etiam quinque iudices pro notis litis papyro inscribere solutiones ludi sudoku.
Inventum autem esse eos ita facere a hominibus qui conspecti sunt iudices non tantum horizontaliter sed etiam ad perpendiculum notas inscribere - nuntiat agentura Australian Associated Press. - 20/06/2008 16h19
|
Venerem in ecclesia ludentes excusati Duobus Italis, tricenario viro tricenariaeque mulieri, quod par nuper Venerem ludens captum erat in confessionali ecclesiae cathedralis urbis Cesenae, veniam dedit huius urbis episcopus - nuntiat agentura Reuteriana.
Ambo amatores totam noctem vinum se bibisse fatentur, deinde mane locum ad coitum aptum quaerentes in ecclesiam deversi sunt. In ecclesia autem ubi locum ab oculis hominum remotum invenies nisi in confessionali? Ibi se abdisse nuntiantur, deinde Amorem colentes minime animadverterunt missam sanctam a sacerdote incipi maiorem maioremque numerum fidelium ecclesiam inire...
Pro venia orantibus episcopus pepercit, debuit tamen ecclesiam ritu reparationis sollemniter purgare - nuntiat agentura. - 14/06/2008 11h06
|
Avis nationalis, quamquam immunda Licet sit illa immunda secundum librum Leitici, qui indicem longam praebet animalium mundorum immundorumque, avis nomine Linneano 'upupa epops' nota nominata est ab internautis Israeliae huius civitatis animal-signum nationale. In aemulatione in 60. annum civitatis Israelianae pronuntiata, qua 155 milia internautarum participabant, upupa tales volucres superavit ut 'pycnonotus cafer' aut 'cinnyris oseus'.
Israelia est terra, quam maximus numerus generorum avium praetervolat tempore inter Africam et Europam migrandi verno autumnoque. - 03/06/2008 09h41
|
Cerevisia ex universo Cerevisiam braciatam ex hordeo, quod in spatio cosmico germinaverat, emptoribus praebet bracina Iaponensis Sapporo Beer, nuntiat ex urbe capitali Iaponiae Tokio agentura diurnaria Gallica AFP.
Quod hordeum oritur e granis anno 2006 a Seribus navi cosmica in spatium extraterrestrem ad germinandum inter alia frumenta holeraque missis.
Ad terram reducta haec germina in solo planta fructus "ominino terrestribus" multo maiores produxerint, quod phaenomenon effectus putatur fuisse irradiationis cosmicae necnon minimae in universo vi gravitationis.
Iam a quodam tempore n foris Iaponiae, Tailandiae et Singapurae nova holera gigantea venum praebebantur, primum tamen nunc cervisia venum it e hordeo cosmico facta. - 31/05/2008 12h25
|
Maxima caupona mundi Damasci Maxima caupona mundi pronuntiata est a Guinessiano libro extremorum in suburbio Damasci posita "Bawabat Dimashq" ("Porta Damascena"), quae contineat usque ad 6.120 comedentes homines.
Adhuc spatiosissima caupona mundi putabatur "The Royal Dragon" ("Draco regalis") urbis capitis Thailandiae, Bangkok, ubi una quinque milia cenare possint.
- 29/05/2008 09h52
|
Paginæ : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
|